monumenta.ch > Plinius > sectio 276

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 276
{CXIV} oculi quibus utrimque sunt longi, malificos moribus esse indicant; qui carnosos a naribus angulos habent, malitiae notam praebent; candida pars extenta notam inpudentiae habet; qui identidem operiri solent, inconstantiae. oricularum magnitudo loquacitatis et stultitiae nota est. hactenus Trogus.